The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 6 › Psalmorum 6:9

Psalmorum 6:9

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. + 6.9 Dominus. Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. Exaudivit Dominus. CAS. Dat exemplum fideliter orantes audiri. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD hath heard my supplication; the LORD will receive my prayer.

In Context

8Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. + 6.8 A furore. AUG. Ab ira, vel Dei, quæ in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: Discedite, etc. CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Inimicos, AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor pœnitentiæ, exauditum se significans, subdit: Discedite. 1

10Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit. 1

Read all of Psalmorum 6

Cross References

Psalms 3:4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. + 3.4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. 1

Psalms 40:1In finem. Psalmus ipsi David. + 40.1 In finem. HIER. Intellectus filiis Core, ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem, etc 1

Psalms 116:1Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. + 116.1 Alleluia. CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes. CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ. 1

Psalms 120:1Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. + 120.1 Canticum graduum. CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat. 1

Isaiah 38:5Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, + 38.5 Ecce ego adjiciam super dies. Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiæ additis.

Jonah 2:2Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 6:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 6:8Psalmorum 6Psalmorum 6:10 →