Psalmorum 60:2
[Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou hast made the earth to tremble; thou hast broken it: heal the breaches thereof; for it shaketh.
In Context
Cross References
Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
2 Samuel 3:11Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
2 Samuel 22:8Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis.
1 Chronicles 18:5Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
2 Chronicles 7:14conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
Job 9:6Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur. + 9.6 Commovet terram de loco. Quia Judæos de finibus suis per Romanos extraxit. Columnæ. Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, præterea in erroris sui tenebris deserti sunt.