Psalmorum 60:7
Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis. + 60.7 Dies super dies. AUG. Quidquid vis dicis de æternitate, etc., usque ad sed regnent cum illo sancti in æternum. Vel dabis hæreditatem. CASS. Hanc scilicet, quia super dies, Christi, etc., usque ad quia rex ille permanet in æternum, sic et illi. Misericordiam et veritatem. AUG. Misericordia est, quia non meritis, sed bonitate peccata dimittit, et vitam promittit. Veritas, quia non fallit, sed reddit quod promisit. Misericordiam sequi debemus circa infirmos et circa inimicos. Veritatem, non peccando, ut sit justus. CASS. Misericordiam et veritatem. Est hic conclusio psalmi, etc., usque ad: quis requiret ei? AUG. Ut non quærat aliquis discere hæc in libris, et post sibi vivat, non illi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret? 1
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Joshua 13:31et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
Joshua 17:5Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
1 Chronicles 12:19Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
Psalms 108:7Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum. + 108.7 Cum judicatur exeat condemnatus. Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram. Oratio in peccatum: quia non fit per mediatorem. 1