Psalmorum 61:2
[Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. + 61.2 Nonne. Ibid. Hoc est, non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius, hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum, a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. 1
Cross References
Psalms 17:1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: + 17.1 Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit. 1
Psalms 40:2[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. + 40.2 Beatus. Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus. AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit. AUG. Nota qui intelligit, ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est. 1
Psalms 43:5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. + 43.5 Tu es ipse rex meus et Deus meus. AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur. 1
Psalms 62:2[Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! + 62.2 Deus, Deus meus, ad te de luce, etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Deus. Ibid. Communis Deus meus quodam modo specialiori; vide affectum piæ deprecationis per hanc geminationem. De luce. Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suæ resurrectionis eam ad surgendum animavit. Vigilo, dummodo dormio, non amans quæ mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. De luce. AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quæ te excitaret. Sitivit in te anima mea: et hic caro Deo, dum ab eo quærit hic necessaria. 1
Psalms 77:3Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. + 77.3 Quanta. CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio. 1