The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 61 › Psalmorum 61:3

Psalmorum 61:3

Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thou hast been a shelter for me, and a strong tower from the enemy.

In Context

2[Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. + 61.2 Nonne. Ibid. Hoc est, non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius, hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum, a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur. 1

4Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. + 61.4 Quousque irruitis. Ibid. Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis, et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem, id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos. CASS. Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. Quousque, a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem. CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria, quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit impulsæ, vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes. 1

Read all of Psalmorum 61

Cross References

Psalms 18:2[Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. + 18.2 Cœli enarrant. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ. 1

Psalms 62:7Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. + 62.7 Si memor fui. CASS. Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in Christo operatur. CASS. In matutinis, id est, in luce Christi, ut supra de luce vigilo ad te, ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum. 1

Psalms 140:7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. + 140.7 Audient. ID. Aure obedientiæ, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos. Crassitudo terræ. ID. Sunt quæ dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei. 1

Isaiah 46:3Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. + 46.3 Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 61:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 61:2Psalmorum 61Psalmorum 61:4 →