Psalmorum 61:4
Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. + 61.4 Quousque irruitis. Ibid. Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis, et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem, id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos. CASS. Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. Quousque, a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem. CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria, quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit impulsæ, vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I will abide in thy tabernacle for ever: I will trust in the covert of thy wings. Selah.
In Context
3Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. 1
Cross References
Ruth 2:12Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
Psalms 17:8Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. + 17.8 Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. 1
Psalms 27:4Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis. + 27.4 Da illis. Ibid. Prædicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari. 1
Psalms 61:7quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. 1
Psalms 63:7Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, + 63.7 Scrutati. CASS. Quomodo accusarent justum, vel quomodo perderent, ne mundus post eum iret. AUG. Scrutina, id est, acerba et occulta consilia; sed quanto acutius cogitant, tanto plus deficiunt a veritate et æquitate, et in tenebras merguntur: quia cum non vident Deum, putant se non videri a Deo. Accedet homo. CASS. Nam qui scrutatur iniqua, etc., usque ad sed in corde hominis grandescit. AUG. Scrutati, sed frustra, quia sponte accedet homo ad passionem. Ad cor altum. Ibid. Erat ei, quia hoc faciebat secundum altum consilium. Sagittæ parvulorum factæ. CASS. Enumeratam pravitatem irridet Judæorum, qui magis turbati sunt nuntiata resurrectione, justi lætati. 1
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1