The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 61 › Psalmorum 61:5

Psalmorum 61:5

Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. + 61.5 Pretium. CASS. Christum, ne coleretur, vel, beatitudinem tollere. Cogitaverunt. AUG. Nota diversa genera hostium, etc., usque ad de hac propheta ait: Gloriosa dicta sunt de te, civitas. Cucurri in siti. Quia etsi semper eos bibit, tamen semper sitit ultra. Ore suo. Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thou, O God, hast heard my vows: thou hast given me the heritage of those that fear thy name.

In Context

4Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. + 61.4 Quousque irruitis. Ibid. Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis, et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem, id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos. CASS. Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. Quousque, a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem. CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria, quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit impulsæ, vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes. 1

6Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea: + 61.6 Verumtamen Deo, etc. CASS. Diapsalma. Item se, id est, animam suam subjici hortatur, et admonet reliquos. Subjecta est anima mea. Hæc petitio menti nostræ robur infigit. 1

Read all of Psalmorum 61

Cross References

Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1

Psalms 56:12Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.]

Psalms 91:2[Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: + 91.2 Bonum est confiteri. CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona præsentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: Bonum est confiteri, etc. 1

Malachi 3:16Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 61:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 61:4Psalmorum 61Psalmorum 61:6 →