The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 61 › Psalmorum 61:6

Psalmorum 61:6

Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea: + 61.6 Verumtamen Deo, etc. CASS. Diapsalma. Item se, id est, animam suam subjici hortatur, et admonet reliquos. Subjecta est anima mea. Hæc petitio menti nostræ robur infigit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou wilt prolong the king’s life: and his years as many generations.

In Context

5Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. + 61.5 Pretium. CASS. Christum, ne coleretur, vel, beatitudinem tollere. Cogitaverunt. AUG. Nota diversa genera hostium, etc., usque ad de hac propheta ait: Gloriosa dicta sunt de te, civitas. Cucurri in siti. Quia etsi semper eos bibit, tamen semper sitit ultra. Ore suo. Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda. 1

7quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. 1

Read all of Psalmorum 61

Cross References

Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1

Psalms 21:4Tu autem in sancto habitas, laus Israël. + 21.4 In sancto habitas. AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Isræl, AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo. 1

Psalms 72:15Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. + 72.15 Si dicebam. ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Si dicebam. Ecce nationem. AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. Reprobavi; judicavi quod non est. Existimabam, per prædicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. Ante me, id est, quantum ad præsentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior prædicatio, quam Isrælitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinæ meæ contradicerem: Existi, etc. Filiorum tuorum. Omnes enim, Abraham et cæteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: Existimabam, vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non præsumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum hæc non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiæ, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quærit alium. 1

Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 61:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 61:5Psalmorum 61Psalmorum 61:7 →