bible.software › Psalmorum › Psalmorum 61 › Psalmorum 61:9
Psalmorum 61:9
Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in æternum. + 61.9 Sperate. Ibid. Sua fide vulgata monet omnes, qui superstitionibus laborant, sperare in Domino. Effundite. AUG. Per lacrymas cor effunditur, etc., usque ad: Unde, Punge oculum, et producit lacrymam; punge cor, et producit scientiam Eccl. 22.. Corda, etc., pravas cogitationes. 1
Vulgata (Latina)
In Context
8In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. + 61.8 In Deo, salutare meum. Ibid. Tunc salvus et gloriosus in eo: modo quid? ipse Deus auxilii. 1
10Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. + 61.10 Verumtamen vani. HIER. Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adæ sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. CASS. Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. Mendaces in stateris. Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. In stateris. In libra justitiæ, quo facilius decipiunt. In idipsum, quo credentur æqui. 1
Read all of Psalmorum 61
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 61:9