Psalmorum 62:12
Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.] + 62.12 In Deo. CASS. Patre, unde: Ego in Patre, et Pater in me. Jurant, non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also unto thee, O Lord, belongeth mercy: for thou renderest to every man according to his work.
In Context
Cross References
Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Job 9:19Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. + 9.19 Si fortitudo quæritur. Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.
Job 34:11Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
Psalms 86:5Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? + 86.5 Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia. 1
Psalms 103:8Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. + 103.8 Ascendunt. AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent. 1
Proverbs 24:12Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.