Psalmorum 62:2
[Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! + 62.2 Deus, Deus meus, ad te de luce, etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Deus. Ibid. Communis Deus meus quodam modo specialiori; vide affectum piæ deprecationis per hanc geminationem. De luce. Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suæ resurrectionis eam ad surgendum animavit. Vigilo, dummodo dormio, non amans quæ mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. De luce. AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quæ te excitaret. Sitivit in te anima mea: et hic caro Deo, dum ab eo quærit hic necessaria. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He only is my rock and my salvation; he is my defence; I shall not be greatly moved.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? + 32.30 Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.
Psalms 21:1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. 1
Psalms 59:9Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus; + 59.9 Manasses. Ibid. Vel, Manasses omnis ille qui, oblitus prioris vitæ, etc., usque ad: et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis. Ephraim. Fructificatio: et hæc est fortitudo capitis, id est, Christi: granum enim moriens virtutem in se habet, ut fructum faceret. 1
Psalms 62:6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. + 62.6 Adipe. Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. Levabo manus. Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech. 1