Psalmorum 62:3
In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. + 62.3 Deserta. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 16:28Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
Psalms 4:2[Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. + 4.2 Cum invocarem, etc. CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. Dilatasti mihi. Ibid. Ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudii duxisti. 5. Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc. Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. Miserere mei. Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitæ. Orationem meam. De petendis bonis. Et cum ita de me, Filii hominum, usquequo gravi corde? 1
Psalms 18:3Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. + 18.3 Dies diei. CASS. Demonstrative agit. AUG. Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros. 1
Psalms 38:12A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. + 38.12 Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur. 1
Psalms 82:2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1
Psalms 140:2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. + 140.2 Dirigatur oratio. CAS. Oratio sit incensum, etc., usque ad qui in fine pœnitet. Elevatio manuum mearum, etc. AUG. Hoc de capite omnes intelligant, etc., usque ad subdit ex voce corporis. 1