The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 62 › Psalmorum 62:4

Psalmorum 62:4

Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. + 62.4 Super vitas. Ibid. Humanitatis, quæ multæ sunt, ut militis, agricolæ et cæterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei: laudem promittit. Laudabunt, ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me præveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Quia super vitas. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They only consult to cast him down from his excellency: they delight in lies: they bless with their mouth, but they curse inwardly. Selah.

In Context

3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. + 62.3 Deserta. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. 1

5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. + 62.5 Sic benedicam. Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. 1

Read all of Psalmorum 62

Cross References

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Psalms 28:3Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. + 28.3 Vox Domini super aquas, etc. CASS. De constitutione Ecclesiæ, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno præconio enumerat. Libani. Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani, id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur. 1

Psalms 52:3Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. + 52.3 Deus de. CASS. Vel de cœlo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc. Si est, etc. Ibid. Aut si non intelligit, si saltem est requirens intelligere Deum. 1

Proverbs 13:5Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.

Hosea 7:3In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 62:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 62:3Psalmorum 62Psalmorum 62:5 →