The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 62 › Psalmorum 62:5

Psalmorum 62:5

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. + 62.5 Sic benedicam. Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My soul, wait thou only upon God; for my expectation is from him.

In Context

4Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. + 62.4 Super vitas. Ibid. Humanitatis, quæ multæ sunt, ut militis, agricolæ et cæterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei: laudem promittit. Laudabunt, ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me præveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Quia super vitas. 1

6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. + 62.6 Adipe. Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. Levabo manus. Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech. 1

Read all of Psalmorum 62

Cross References

Psalms 42:5Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] + 42.5 Confitebor tibi in cithara. AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara, quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara. CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me? Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei. AUG. Et alibi: Miserere mei, etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.

Psalms 43:5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. + 43.5 Tu es ipse rex meus et Deus meus. AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur. 1

Psalms 71:5Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. 1

Psalms 104:1Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. + 104.1 Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit. 1

Psalms 146:1Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. + 146.1 Alleluia. AUG. Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Isræl. Laudate Dominum. CAS. Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post prædicta, quasi adhuc hærentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, Præcinite 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 62:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 62:4Psalmorum 62Psalmorum 62:6 →