Psalmorum 63:1
In finem. Psalmus David. + 63.1 CASS. Psalmus iste breviter agit, etc., usque ad ut in passionibus speremus in Domino. AUG. Ut caput nostrum, ita nos in tribulationibus rogemus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. + 15.2 Iste Deus meus, etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.
1 Samuel 22:5Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret. + 22.5 Dixitque Gad. ID. De improviso Gad inducitur. Nulla enim fit mentio ejus in præcedentibus, sicut et Elias, ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad III Reg. 17.. Ex ore igitur Domini Gad propheta dixit ad David, ut non moraretur inter gentes in terra polluta, sed in terram Judæ redeat, ubi juxta voluntatem Domini persecutionem sustineat.
1 Samuel 23:23Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
1 Samuel 26:3Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quæ erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
1 Chronicles 16:14Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
Psalms 5:3Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. + 5.3 Voci. Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus: et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus. 1