Psalmorum 63:10
et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. + 63.10 Et timuit omnis. AUG. Si timet homo, non terreat homo, quin annuntiet, sicut Apostoli, quibus comminaverunt principes sacerdotum, dicentes, ne prædicarent in nomine Jesu. Et facta ejus intellexerunt. Ibid. Cur passus? cur non descendit de cruce? quia moriendum erat et resurgendum: quod tunc non fuit intellectum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They shall fall by the sword: they shall be a portion for foxes.
In Context
Cross References
1 Samuel 26:10Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit:
Song of Solomon 2:15Sponsa Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. + 2.15 Capite nobis. Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam prædicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur capite non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic hæretici. Nam vinea nostra. Pulchre, cum supra vineas plurali numero, hic singulariter vinea, quia multæ vineæ per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per hæreses scindere.
Ezekiel 35:5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
Ezekiel 39:17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.