Psalmorum 63:7
Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, + 63.7 Scrutati. CASS. Quomodo accusarent justum, vel quomodo perderent, ne mundus post eum iret. AUG. Scrutina, id est, acerba et occulta consilia; sed quanto acutius cogitant, tanto plus deficiunt a veritate et æquitate, et in tenebras merguntur: quia cum non vident Deum, putant se non videri a Deo. Accedet homo. CASS. Nam qui scrutatur iniqua, etc., usque ad sed in corde hominis grandescit. AUG. Scrutati, sed frustra, quia sponte accedet homo ad passionem. Ad cor altum. Ibid. Erat ei, quia hoc faciebat secundum altum consilium. Sagittæ parvulorum factæ. CASS. Enumeratam pravitatem irridet Judæorum, qui magis turbati sunt nuntiata resurrectione, justi lætati. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because thou hast been my help, therefore in the shadow of thy wings will I rejoice.
In Context
8et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, 1
Cross References
1 Samuel 17:37Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
Psalms 17:8Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. + 17.8 Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. 1
Psalms 27:9Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.] + 27.9 Salvum. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. Et rege, etc. ID. Ne declinent ad prava. Extolle, etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.
Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1
2 Corinthians 1:10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, + 1.10 Et eruit. Deus præsidia sua non negat suis in necessitate positis