Psalmorum 64:1
In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. + 64.1 In finem. AUG. Prophetavit Jeremias XXV, 29. post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetæ. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de sæculo et corpore peccati ad cœlum. Jeremiæ. AUG., HIER. Excelsus; et significat eos, qui dicunt: Nostra conversatio in cœlis est. Aggœus, festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; Ezechiel, roboravit me Dominus, et significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem. De populo transmigrationis. AUG. Id est, qui transmigravit de cœlo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. Cum inciperet. Ibid. Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. CASS. Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quæ divitiæ reversis. Affirmat reditum, et precatur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hear my voice, O God, in my prayer: preserve my life from fear of the enemy.
In Context
Cross References
Psalms 27:7Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. 1
Psalms 34:4Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 1
Psalms 56:2[Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. + 56.2 Miserere mei. CASS. Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et prædicit liberationem. CASS. Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. Et in umbra. Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, misit Verbum. 1
Psalms 140:1Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 1
Psalms 143:1Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. + 143.1 Psalmus David ad Goliam. CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur 1
Acts 18:9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: