Psalmorum 64:10
Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus. + 64.10 Visitasti terram et inebriasti eam. Per prædicatores hoc facies, nam intus doces quibus prædicant. Flumen. Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. Flumen Dei. CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 22:19Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: + 22.19 Videbunt justi, iniquorum interitum. Et lætabuntur. Cum districto judici perfecta jam securitate inhæserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.
Psalms 40:3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. + 40.3 Dominus conservet. ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet. ID. In futura vita, vel, hic per justificationem. 1
Psalms 68:2[Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. 1
Psalms 112:2Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. + 112.2 Sit nomen. CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. Sit nomen Domini: ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per cœlos spirituales. 1
Galatians 6:14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. + 6.14 Mihi mundus crucifixus est. Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipse quærebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Et ego mundo. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..