The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 64 › Psalmorum 64:11

Psalmorum 64:11

Rivos ejus inebria; multiplica genimina ejus: in stillicidiis ejus lætabitur germinans. + 64.11 Rivos ejus. Apostolos et alios, qui de flumine biberunt. Inebria, ut sibi et aliis sufficiant. Multiplica, ut per successiones prædicatio non deficiat. Coronæ anni, totus mundus, ubi Ecclesia. Rivos ejus. Ibid. Parasti, etc. Et, o Domine, etc., usque ad quo crescit Verbum Dei. Coronæ anni. Ibid. Quia gloria victoriæ est vincenti diabolum. Benignitatis tuæ, etc. AUG. Ne quis glorietur de meritis suis. Campi tui replebuntur. CAS., AUG. Homines, propter æqualitatem, id est, justi. Colles, quia Deus erigit humiles Desertum: omnes gentes, quibus nullus propheta missus. 1

Vulgata (Latina)

In Context

10Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus. + 64.10 Visitasti terram et inebriasti eam. Per prædicatores hoc facies, nam intus doces quibus prædicant. Flumen. Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. Flumen Dei. CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit. 1

12Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate. 1

Read all of Psalmorum 64

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 64:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 64:10Psalmorum 64Psalmorum 64:12 →