Psalmorum 64:3
Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. + 64.3 Exaudi orationem meam. CASS. Prius facit quod a cæteris faciendum dicit, scilicet, exaudi. Omnis caro. AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminæ, docti, indocti, pueri, senes. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who whet their tongue like a sword, and bend their bows to shoot their arrows, even bitter words:
In Context
Cross References
Psalms 11:2[Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. + 11.2 Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit. CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus. Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt. 1
Psalms 58:7Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. + 58.7 Convertentur. CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judæorum salus. Ad vesperam, id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. Circumibunt. AUG. Munient Ecclesias contra hæreticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur. 1
Proverbs 12:18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. + 12.18 Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant
Isaiah 54:17Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.] + 54.17 Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.
James 3:6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. + 3.6 Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam, etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit.