Psalmorum 64:4
Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. + 64.4 Verba iniquorum. CASS. Qua spe hoc oras? quia ad te omnis caro veniet, non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adæ et Evæ. Prævaluerunt. Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. Verba iniquorum, id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut ætate, ita auctoritate præstant pueris secuti sumus. Propitiaberis. AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That they may shoot in secret at the perfect: suddenly do they shoot at him, and fear not.
In Context
Cross References
1 Samuel 19:10Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
Nehemiah 4:11Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. + 4.11 Dixerunt hostes, etc. Hæc in ædificio spirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum et fidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fidelium mucrone pravæ suggestionis interficere. Sed contra hæc nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Psalms 11:2[Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. + 11.2 Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit. CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus. Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt. 1
Psalms 59:3[Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis. + 59.3 Deus, repulisti nos. CASS. Primo referuntur percussiones factæ pro æternis pœnis vitandis: Repulisti. In Adam. Et destruxisti ab immortalitate. Quia iratus es pro peccatis, et tamen misertus, per filium, sic quod commovisti ab errore: Et turbasti, pœnitentiam: ut ergo cœpisti, perfice, sana. 1
Habakkuk 3:14Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.