The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 64 › Psalmorum 64:5

Psalmorum 64:5

Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, + 64.5 Beatus quem elegisti, etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegistis, sed ego vos Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. In bonis. CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. Templum. Ecclesia, vel caro Christi. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They encourage themselves in an evil matter: they commune of laying snares privily; they say, Who shall see them?

In Context

4Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. + 64.4 Verba iniquorum. CASS. Qua spe hoc oras? quia ad te omnis caro veniet, non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adæ et Evæ. Prævaluerunt. Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. Verba iniquorum, id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut ætate, ita auctoritate præstant pueris secuti sumus. Propitiaberis. AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia. 1

6mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe. + 64.6 Mirabile. AUG. Non in exterioribus, ut domus terræ, sed in justitia, quæ pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. In æquitate. CAS. Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: Exaudi nos, qui es Salvator. Spes omnium. Laudes Dei, et virtutes describit. Et in mari longe. AUG. Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura sæculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant. 1

Read all of Psalmorum 64

Cross References

Exodus 15:9Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

Judges 20:22Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt:

Job 22:13Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.

Psalms 59:7Salvum fac dextera tua, et exaudi me. + 59.7 Dextera tua. AUG. Ut stemus ad dexteram, etc., usque ad de terrenis non nisi utiliter. 1

Proverbs 1:11Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; + 1.11 Insidiemur. RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitæ auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius præsumendo perimunt. Insontem frustra. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 64:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 64:4Psalmorum 64Psalmorum 64:6 →