Psalmorum 64:6
mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe. + 64.6 Mirabile. AUG. Non in exterioribus, ut domus terræ, sed in justitia, quæ pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. In æquitate. CAS. Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: Exaudi nos, qui es Salvator. Spes omnium. Laudes Dei, et virtutes describit. Et in mari longe. AUG. Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura sæculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 39:15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
1 Samuel 24:9Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit,
Psalms 5:9Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. + 5.9 Domine, deduc. AUG. Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. In justitia tua. CASS. Quia pœnitentes et supplices recipis. In conspectu. AUG. Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: Quoniam non est in ore eorum veritas. 1
Psalms 35:11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. 1
Proverbs 20:5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
Jeremiah 17:9Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?