Psalmorum 64:7
Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia; + 64.7 Præparans montes. AUG. Ad usus competentes. In virtute tua. Quia per eos fecit miracula. Quomodo præparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate præcincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Accinctus. Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But God shall shoot at them with an arrow; suddenly shall they be wounded.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
1 Kings 22:34Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Psalms 18:14et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. 1
Psalms 73:19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 1
Proverbs 29:1[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. + 29.1 Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur: