The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 64 › Psalmorum 64:8

Psalmorum 64:8

qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, + 64.8 Qui conturbas profundum maris. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum. AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So they shall make their own tongue to fall upon themselves: all that see them shall flee away.

In Context

7Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia; + 64.7 Præparans montes. AUG. Ad usus competentes. In virtute tua. Quia per eos fecit miracula. Quomodo præparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate præcincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Accinctus. Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur. 1

9et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. + 64.9 Matutini et vespere. AUG. Mane est prosperitas, quia lætum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiæ sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. Delectabis. Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei. 1

Read all of Psalmorum 64

Cross References

Numbers 16:34At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.

Job 15:6Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. + 15.6 Condemnabit te, etc. Aliquando vero quasi rationando comprimere volunt, unde:

Psalms 52:6Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. + 52.6 Deum non invocaverunt. Ibid. Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia Deum non invocaverunt, unde cito perituri sunt, consolatio fidelium. Ossa eorum qui hominibus placent. CASS. Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali. Confusi sunt. Ibid. Id est, confundentur, separabuntur, ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Isræl salvabitur. 1

Psalms 140:9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. + 140.9 Custodi me a laqueo. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me. A scandalis operantium iniquitatem. Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis. 1

Proverbs 12:13[Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 64:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 64:7Psalmorum 64Psalmorum 64:9 →