The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 64 › Psalmorum 64:9

Psalmorum 64:9

et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. + 64.9 Matutini et vespere. AUG. Mane est prosperitas, quia lætum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiæ sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. Delectabis. Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all men shall fear, and shall declare the work of God; for they shall wisely consider of his doing.

In Context

8qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, + 64.8 Qui conturbas profundum maris. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum. AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt. 1

10Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus. + 64.10 Visitasti terram et inebriasti eam. Per prædicatores hoc facies, nam intus doces quibus prædicant. Flumen. Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. Flumen Dei. CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit. 1

Read all of Psalmorum 64

Cross References

Psalms 53:5Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. + 53.5 Alieni. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi. 1

Psalms 59:13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 1

Isaiah 5:12Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.

Jeremiah 51:10Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

Hosea 14:9Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 64:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 64:8Psalmorum 64Psalmorum 64:10 →