Psalmorum 65:10
Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. + 65.10 Quoniam probasti nos. AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in præceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; 1
Cross References
Deuteronomy 32:2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. + 32.2 Concrescat. Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..
Psalms 68:10Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. + 68.10 Zelus domus tuæ comedit me. Quando funiculo vendentes ejecit. Quid istum zelum sequitur, subjungit: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quia increpati Judæi convicia, quasi tela, super eum miserunt, ut: Nonne hic est filius Joseph? Luc. 4. Exprobrantium tibi. Quando dixerunt: Nunquid potest Deus parare mensam in deserto? Psal. 77. Isti sunt dii tui, Isræl Exod. 32.. Unde nunc dicit eadem convicia cadere super se, quæ olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse. Ceciderunt. CAS.. Cadunt super nos mala, quando non possumus vitare illa: ceciderunt igitur, id est, effectum habuerunt. 1
Psalms 147:8Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. + 147.8 Jacob... Isræl. AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat. 1