bible.software › Psalmorum › Psalmorum 65 › Psalmorum 65:16
Psalmorum 65:16
Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. + 65.16 Venite, audite. Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suæ liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, venite. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis. + 65.15 Holocausta medullata. Meipsum cum medullis intimi amoris. Incenso arietum. Ibid. Vel, cum incenso, quod est oratio; et arietibus, quia duces gregis maxime orant pro grege. Cum incenso. HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; cum hircis, petulantiam; hæc in me mactando vitia. Offeram tibi boves. AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. 1
17Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. + 65.17 Ad ipsum ore meo clamavi. CAS. Exponit quanta fecit animæ suæ, subdens: Ad ipsum, etc. Hoc fecit animæ meæ, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. Clamavi et exaltavi in corde. AUG. Id est, ipsum publice prædicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen holocausta medullata offeram. His duobus perfectus est Christianus. 1
Read all of Psalmorum 65
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 65:16