The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 65 › Psalmorum 65:3

Psalmorum 65:3

Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. + 65.3 Date gloriam. AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia. Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine. CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuæ. AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur. Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret, etc. AUG. Mentientur. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Iniquities prevail against me: as for our transgressions, thou shalt purge them away.

In Context

2psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. 1

4Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. 1

Read all of Psalmorum 65

Cross References

2 Samuel 12:7Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul,

2 Kings 19:20Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.

Psalms 38:4Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis. + 38.4 Concaluit cor meum intra me. AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator. 1

Psalms 51:2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. + 51.2 Dœg. CASS. Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quæ est regnum Patris. Abimelech. HIER. Dicit, in Hebræo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judæos. 1

Psalms 79:9Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. + 79.9 Vineam. CASS. De vinea quomodo incepta, et perfecta. AUG. et CASS. Vineam de Ægypto, quasi, nos salvi erimus, sed Judæos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita præsignasti. Vineam de Ægypto. Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. De Ægypto. Ut illos de Ægypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes plantat in virtutibus, et ducit per hoc desertum sæculi. Radices, martyres et alios firmos facit, et implet orbem. CASS. Vineam de Ægypto, per mysticas figurationes, etc., usque ad quæ ita per orbem dilatata est. Dux, dum eam ducit spirituali itinere. Radices, prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus palmites tendens mundum occupat et operit. Dux itineris. AUG. Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti. 1

Isaiah 6:7et tetigit os meum, et dixit: [Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.] + 6.7 Ecce tetigi labia tua: unde: Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis Psal. 119.. Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Et auferetur iniquitas. ID. Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 65:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 65:2Psalmorum 65Psalmorum 65:4 →