Psalmorum 65:4
Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 4:3Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? + 4.3 Diligitis vanitatem, etc. CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt. 1
Psalms 17:15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. + 17.15 Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. 1
Psalms 24:7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1
Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1
Psalms 63:5ut sagittent in occultis immaculatum. 1
Psalms 84:4Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuæ. + 84.4 Mitigasti CASS. Diapsalma, de aversione iræ, id est, pœnæ. 1