The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 65 › Psalmorum 65:9

Psalmorum 65:9

qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. + 65.9 Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou visitest the earth, and waterest it: thou greatly enrichest it with the river of God, which is full of water: thou preparest them corn, when thou hast so provided for it.

In Context

8Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus: + 65.8 Benedicite. CAS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; hæc enim videntur obviare promissæ resurrectioni. Auditam facite. AUG. Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum. Vocem laudis ejus. Quam dicit Pater de Filio: Hic est Filius meus. 1

10Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. + 65.10 Quoniam probasti nos. AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in præceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc. 1

Read all of Psalmorum 65

Cross References

Genesis 26:12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. + 26.12 Seminavit autem Isaac in terra illa, etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.

Deuteronomy 11:11sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,

Job 5:10qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; + 5.10 Qui dat pluviam. Ibid. Hæc verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant. Dat pluviam terræ: cum arida gentilium corda gratia prædicationis infundit. Irrigat autem aquis universa. Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.

Psalms 46:4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1

Psalms 65:11Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; 1

Psalms 104:13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. + 104.13 De regno. AUG. Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Isræl. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 65:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 65:8Psalmorum 65Psalmorum 65:10 →