Psalmorum 66:1
In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. + 66.1 In finem. CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in præcedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: Deus misereatur nostri et benedicat, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Make a joyful noise unto God, all ye lands:
In Context
Cross References
1 Chronicles 16:23Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus:
Psalms 81:1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. + 81.1 Psalmus Asaph. CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit. Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit. AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat, id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes. Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit. 1
Psalms 96:1Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. + 96.1 Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit. 1
Psalms 100:1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1
Psalms 150:6Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.] + 150.6 Omnis spiritus, angelicus et humanus, laudet Dominum. Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.