Psalmorum 66:2
[Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: + 66.2 Deus misereatur. Ibid. Prior est benedictio Dei, quæ est quasi pluvia terram nostræ mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicæ benedictionis: Deus misereatur, etc. Deus misereatur nostri et benedicat. CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: Confiteantur, etc. Benedicat nobis. Ibid. Benedicit Creator creaturæ, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Sing forth the honour of his name: make his praise glorious.
In Context
3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1
Cross References
1 Chronicles 29:10Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum.
Psalms 47:6Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. + 47.6 Videntes. Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret. 1
Psalms 72:18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. + 72.18 Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. 1
Psalms 96:3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. + 96.3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. 1
Psalms 106:2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 1