bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:10
Psalmorum 67:10
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam. + 67.10 Pluviam. Hoc est quod cœli distillaverunt manna, voluntariam quæ satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi. Segregabis Deus hæreditati tuæ. Quia non aliis gentibus dedit, quod tunc Judæis. Infirmata, etc. Ad tempus, dum Christo non credidit. CAS. Perfecit. Deus hæreditatem suam, dum gentes in supplementum admisit. Subdit unde perfecit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
9terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël. + 67.9 Terra mota est. Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt. Cœli distillaverunt a facie Dei: Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus præsentia per columnam noscebatur. AUG. Mons Sina a facie Dei fumavit, secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit. 1
11Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. + 67.11 Animalia. Id est, gentes tuæ, dum credunt, habitant in hæreditate, id est, in Ecclesia. Quæ sunt animalia exponit. Parasti: prædestinatos dicit, quia ab origine mundi præparati sunt. AUG. Vel, mons Sina a facie Dei Isræl, subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia. CAS. Hæc mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium. AUG. Quidam libri non habent mons, sed a facie Dei Sina Isræl; id est, qui legem dedit populo Isræl: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet. In dulcedine CAS. Dulcedo est, qua bonum fit, non timore pœnæ, sed delectatione justitiæ. 1
Read all of Psalmorum 67
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 67:10