The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:12

Psalmorum 67:12

Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. + 67.12 Dominus dabit verbum. Virtutes multas evangelizantibus verbum. 1

Vulgata (Latina)

In Context

11Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. + 67.11 Animalia. Id est, gentes tuæ, dum credunt, habitant in hæreditate, id est, in Ecclesia. Quæ sunt animalia exponit. Parasti: prædestinatos dicit, quia ab origine mundi præparati sunt. AUG. Vel, mons Sina a facie Dei Isræl, subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia. CAS. Hæc mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium. AUG. Quidam libri non habent mons, sed a facie Dei Sina Isræl; id est, qui legem dedit populo Isræl: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet. In dulcedine CAS. Dulcedo est, qua bonum fit, non timore pœnæ, sed delectatione justitiæ. 1

13Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia. + 67.13 Rex virtutum. HIER. Apostolorum, vel dilecti. CAS. Pater est rex angelorum, quibus imperat et ipse dilectus. AUG. Rex virtutum dilecti. Filii, id est, pater vel more veteris Scripturæ Christus rex virtutum; Christi, id est, suarum, ut fecit Moyses, sicut præcepit Dominus Moysi. Dilecti, dilecti. CAS. Repetitio dilecti ad commendationem; sed non est hæc repetitio in omnibus libris, sed sive sit, sive non, hic est sensus, dilecti non solum ad alia, sed etiam ad dividenda spolia, quæ dividendo, speciosam fecit Ecclesiam. 1

Read all of Psalmorum 67

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 67:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 67:11Psalmorum 67Psalmorum 67:13 →