Psalmorum 67:17
Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem. + 67.17 Mons Dei mons pinguis. AUG., CAS. Commendationem montis subdit, etc., usque ad Hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri. Beneplacitum est Deo, etc. AUG. Etenim Dominus habitabit eum in finem, id est usque ad terminum majestatis suæ, qui est finis sine fine, et plenitudo omnium. Etenim Dominus habitavit. Nullus ut iste, quia iste mons, scilicet Dominus, habitabit illos montes usquequo ducat in finem, id est, in se Deum contemplandum. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum. Currus, quia unanimes copulati charitate, quos ad ministerium voluntatis suæ moderatur Deus, decem millibus, innumeris populis; multitudo sanctorum. In finem. Quia personaliter unitus est ei, in quo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. 1
Vulgata (Latina)
In Context
16Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis. 1