bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:20
Psalmorum 67:20
Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. + 67.20 Quotidie. Ibid. Quia quotidie captivat captivos usque in finem sæculi. Et quia currum illum ducit in finem, addit prosperum iter. Iter. Cursum vitæ, quæ vere prosperum, cum dux sit salutaris. 1
Vulgata (Latina)
In Context
19Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. + 67.19 Ascendisti. AUG. Qui propter nos erudiendos descendit. In altum. Super omnes cœlos. Cepisti captivitatem. CAS. Prius apud inferos captos: hæc sunt spolia, similitudo triumphi; accepisti dona in hominibus a patre, id est, homines. Vel dedisti, secundum quod Deus, dona hominibus, quod etiam fit in triumphis. Cepisti captivitatem. AUG. Unde captivi dicuntur, quia capti retibus Petri, et sub leve jugum missi: unde in hoc curru sunt millia lætantium; non plorantium. Accepisti. Paulus apostolica auctoritate, etc., usque ad: Quod uni ex minimis fecistis, mihi fecistis. 1
21Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis. + 67.21 Deus noster. CAS. Diapsalma. Exponit operationes, quæ ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; martyria ab utroque sexu. Salvos faciendi. AUG. Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem. Exitus mortis. CAS. Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicæ sectionis, vel seditionis, vel hæresis. 1
Read all of Psalmorum 67
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 67:20