The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:30

Psalmorum 67:30

A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. + 67.30 A templo tuo in Jerusalem. Quæ est libera, mater nostra, quæ est templum, a quo omne datum optimum; ab illo ergo templo. Reges terræ. Vel speciales tibi offerent munera, id est, sacrificia laudis. Sed quia huic laudi obstrepunt hæretici. 1

Vulgata (Latina)

In Context

29Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. + 67.29 Manda Deus virtuti tuæ. Ibid. O Deus, notifica Filium, quasi quod enuntio futurum, perfice. Vel, virtuti tuæ, id est, fortibus tuis injunge, ut te annuntient. Vel, o Pater, manda tuum opus virtuti tuæ, Filio, vel Spiritui sancto. AUG. Commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam, cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: quod bene et confidenter orat. Confirma hoc, Deus, quod operatus es. Incipiendo. 1

31Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt. + 67.31 Increpa feras arundinis. AUG. Id est, eos qui moventur omni vento doctrinæ. Ut excludant eos qui probati sunt. Hoc est quod Apostolus ait: Qui probati sunt, manifesti fiant I Cor. 11.; vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: In populo gravi laudabo te. Dissipa. Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes. Gentes quæ bella volunt. Hæreticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem. 1

Read all of Psalmorum 67

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 67:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 67:29Psalmorum 67Psalmorum 67:31 →