The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:32

Psalmorum 67:32

Venient legati ex Ægypto; Æthiopia præveniet manus ejus Deo. + 67.32 Ex Ægypto, Æthiopia. AUG. Ægypti vel Æthiopiæ nomine fidem omnium gentium signat, a parte totum. Non ergo ex solis Judæis, sed de gentibus præcones futuros prophetat. HIER. Æthiopia Gentilitas nigra peccatis, festinat manus dare Deo. Similitudo a victis, qui armis depositis eas dant victoribus, ne intereant. Præveniet manus ejus. Ibid. Id est, vindictam ejus, per confessionem, ne manentes in peccatis puniantur. 1

Vulgata (Latina)

In Context

31Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt. + 67.31 Increpa feras arundinis. AUG. Id est, eos qui moventur omni vento doctrinæ. Ut excludant eos qui probati sunt. Hoc est quod Apostolus ait: Qui probati sunt, manifesti fiant I Cor. 11.; vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: In populo gravi laudabo te. Dissipa. Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes. Gentes quæ bella volunt. Hæreticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem. 1

33Regna terræ, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo. + 67.33 Deo regna. Ut Deo sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine præcedentis versus est, Deo. Commendaturque fides quasi, non præcedentibus operibus justificatur homo quæ per dilectionem incipit operari. Credet ergo Æthiopia Deo, et sic præveniet opera ejus, id est, Æthiopiæ, quod in Græco non est ambiguum, id est, credendo in Deum, præveniet opera sua. Vel ejus Ægypti Deo, id est, in Deum. Regna terræ, cantate Deo. AUG. Decursis omnibus, quæ jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum prænuntiat. Psallite. CASS. Diapsalma. Psallite: veniet qui ascendit, ubi sanctos consummabit. 1

Read all of Psalmorum 67

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 67:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 67:31Psalmorum 67Psalmorum 67:33 →