bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:35
Psalmorum 67:35
Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. + 67.35 Magnificentia ejus et virtus. AUG. Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Isræl. In nubibus. Quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: Mirabilis in sanctis. EUTHYM. Per nubes. Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent. 1
Vulgata (Latina)
In Context
34Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem: ecce dabit voci suæ vocem virtutis. + 67.34 Ascendit. Ibid. secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri æqualis, super cœlum cœli, excelsiores creaturas, ut nihil supra se haberet. HIER., CAS. Oriens. Verbum a Patre genitum. Et ascendit ab oriente Virtute Verbi. Ad orientem. Locum expressit, ubi surrexit et unde ascendit. AUG. Ad orientem, nostræ illuminationis. Vel quia Jerusalem est in Oriente. Voci suæ. Ibid. Qui fuit humilis in passione: dabit vocem virtutis in communi resurrectione. Vocem virtutis. CAS. Efficaciam resuscitandi omnes mortuos. 1
36Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus !] + 67.36 Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ benedictus Deus. CAS. Magna promisit, ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta præmia pervenire.
Read all of Psalmorum 67
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 67:35