The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:5

Psalmorum 67:5

Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus, + 67.5 Cantate Deo. AUG. Convertit se ad eos, quibus tantam spem dedit et hortatur. Qui ascendit. Non eum excipiet nova vita, nisi vetus occiderit; vel, resurgendo casum corporis vicit. Super occasum. CAS. Occasus mortis cadit illi, super quem sol justitiæ oritur. Et ne dubites quis iste sit, quia Dominus nomen illi essentiale, quem Judæi ut communem hominem occiderunt. In conspectu. Consideratio præmii futuri ærumnas mitigat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let the people praise thee, O God; let all the people praise thee.

In Context

4Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. + 67.4 Epulentur. CAS., AUG. In deliciis, quæ sunt in conspectu Dei. Et delectentur, hoc potest eos delectare, quod læti sunt quia non est finienda eorum lætitia. 1

6patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo. + 67.6 Orphanorum. AUG. Quibus mortuus est pater, mundus et diabolus, et mater concupiscentia. Viduæ, quibus error maritus moritur; in quibus habitat Deus, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est. 1

Read all of Psalmorum 67

Cross References

Numbers 10:32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.

Psalms 67:3Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. + 67.3 Sicut deficit fumus. CAS. Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiæ fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt. Sicut fluit. AUG. De pœnitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad pœnam impiorum, et lumen justorum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 67:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 67:4Psalmorum 67Psalmorum 67:6 →