bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:8
Psalmorum 67:8
Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, + 67.8 Deus, cum egredereris. CAS. Diapsalmus de verbo Evangelii per egressum Christi. Deus, cum egredereris. Vere educis, quia præfiguratus est egressus ejus coram Isræl, dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto, et manna satiavit. AUG. Egressus dum apparuit hominibus per humanitatem, vel dum educit vinctos, id est, suscitat. Transiit in desertum, cum ad gentes venit. BASIL. Egredereris. Quasi dicat: cum transiturus esses solitudinem illam, quæ nondum lucis splendorem acceperat, terram quidem concussisti ac commovisti, cœlitus vero gratiæ tuæ guttas distillasti. 1
Vulgata (Latina)
In Context
7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. + 67.7 Deus qui inhabitare. HIER. In Hebræo habetur: Dominus autem inhabitare facit monachos in domo, in quibus non cohabitat peccatum. Unius moris. AUG. Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: Qui educit vinctos. Educit vinctos. CAS. De inferno ligato diabolo. Qui exasperant. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. Exasperant. AUG. Resistendo justitiæ, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur. 1
9terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël. + 67.9 Terra mota est. Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt. Cœli distillaverunt a facie Dei: Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus præsentia per columnam noscebatur. AUG. Mons Sina a facie Dei fumavit, secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit. 1
Read all of Psalmorum 67
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 67:8