bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:9
Psalmorum 67:9
terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël. + 67.9 Terra mota est. Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt. Cœli distillaverunt a facie Dei: Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus præsentia per columnam noscebatur. AUG. Mons Sina a facie Dei fumavit, secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
8Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, + 67.8 Deus, cum egredereris. CAS. Diapsalmus de verbo Evangelii per egressum Christi. Deus, cum egredereris. Vere educis, quia præfiguratus est egressus ejus coram Isræl, dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto, et manna satiavit. AUG. Egressus dum apparuit hominibus per humanitatem, vel dum educit vinctos, id est, suscitat. Transiit in desertum, cum ad gentes venit. BASIL. Egredereris. Quasi dicat: cum transiturus esses solitudinem illam, quæ nondum lucis splendorem acceperat, terram quidem concussisti ac commovisti, cœlitus vero gratiæ tuæ guttas distillasti. 1
10Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam. + 67.10 Pluviam. Hoc est quod cœli distillaverunt manna, voluntariam quæ satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi. Segregabis Deus hæreditati tuæ. Quia non aliis gentibus dedit, quod tunc Judæis. Infirmata, etc. Ad tempus, dum Christo non credidit. CAS. Perfecit. Deus hæreditatem suam, dum gentes in supplementum admisit. Subdit unde perfecit. 1
Read all of Psalmorum 67
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 67:9