Psalmorum 68:10
Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. + 68.10 Zelus domus tuæ comedit me. Quando funiculo vendentes ejecit. Quid istum zelum sequitur, subjungit: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quia increpati Judæi convicia, quasi tela, super eum miserunt, ut: Nonne hic est filius Joseph? Luc. 4. Exprobrantium tibi. Quando dixerunt: Nunquid potest Deus parare mensam in deserto? Psal. 77. Isti sunt dii tui, Isræl Exod. 32.. Unde nunc dicit eadem convicia cadere super se, quæ olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse. Ceciderunt. CAS.. Cadunt super nos mala, quando non possumus vitare illa: ceciderunt igitur, id est, effectum habuerunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy congregation hath dwelt therein: thou, O God, hast prepared of thy goodness for the poor.
In Context
Cross References
Numbers 16:3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
Deuteronomy 26:9et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.
1 Samuel 2:8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..
Job 5:10qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; + 5.10 Qui dat pluviam. Ibid. Hæc verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant. Dat pluviam terræ: cum arida gentilium corda gratia prædicationis infundit. Irrigat autem aquis universa. Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.
Psalms 65:10Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. + 65.10 Quoniam probasti nos. AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in præceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc. 1
Psalms 74:1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. + 74.1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem. 1