Psalmorum 68:12
Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam. + 68.12 Et posui. AUG. Illis carnem apposui, in quam sævirent, et occului Deitatem. Cilicium. AUG., HIER. Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum. Cilicium, lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem Luc. 19., et pro Lazaro Joan. 11.. In parabolam. AUG., HIER. Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, cæteris autem in parabolis. Et tunc adversum me loquebantur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Kings of armies did flee apace: and she that tarried at home divided the spoil.
In Context
Cross References
Exodus 14:25et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Numbers 31:27dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. + 31.27 Qui pugnaverunt. ORIG., hom. 26 in Num. Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto præstantior est numerus quingentorum quam quinquaginta. ORIG. Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulæ vero verbi et doctrinæ connexiones significant.
Joshua 10:16Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
Joshua 12:7Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
Judges 5:30Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum Sisaræ traduntur in prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
Revelation 6:15et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: + 6.15 Reges terræ. Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.