Psalmorum 68:14
Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. + 68.14 Ego vero. CAS. Prædictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. Tempus beneplaciti. AUG. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: In multitudine misericordiæ. In veritate. Præmisit de misericordia, nunc subjungit de veritate, quia universæ viæ misericordia et veritas misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When the Almighty scattered kings in it, it was white as snow in Salmon.
In Context
Cross References
Numbers 21:3Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. + 21.3 Anathema. AUG., quæst. 40 in Num. Alia littera etc., usque ad idem est quod devoveo, detestor.
Joshua 10:10Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
Judges 2:7servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël. + 2.7 Et seniorunt. ADAMAN., hom. 1 in Jud. Seniores qui cum Jesu vel post Jesum fuerunt, etc., usque ad dies vero seniorum sanctorum longævi sunt et prolixi.
Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1
Jeremiah 2:3Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus. + 2.3 Omnes qui devorant. HIER. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiæ debentur sacerdotibus, non hostibus.