The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:15

Psalmorum 68:15

Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum. + 68.15 Ut non infigar. AUG. Mente, supra dixit infixum corpore; dicitur hoc ex infirmitate membrorum. De luto, id est, lutosis desideriis. De profundis aquarum. CAS. Judæi malignitate consilii profundi sunt, seditionibus turbulenti. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The hill of God is as the hill of Bashan; an high hill as the hill of Bashan.

In Context

14Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. + 68.14 Ego vero. CAS. Prædictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. Tempus beneplaciti. AUG. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: In multitudine misericordiæ. In veritate. Præmisit de misericordia, nunc subjungit de veritate, quia universæ viæ misericordia et veritas misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa. 1

16Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. + 68.16 Profundum. CAS. Peccatorum, quod deglutit animas; unde: Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit Prov. 18.. Hæc pericula membris ejus imminent. Neque urgeat super me, etc. AUG. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Deuteronomy 3:10omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.

Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1

Psalms 87:1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. + 87.1 Mahalath. AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis. 1

Micah 7:14[Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:14Psalmorum 68Psalmorum 68:16 →