Psalmorum 68:16
Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. + 68.16 Profundum. CAS. Peccatorum, quod deglutit animas; unde: Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit Prov. 18.. Hæc pericula membris ejus imminent. Neque urgeat super me, etc. AUG. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
Psalms 87:1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. + 87.1 Mahalath. AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis. 1
Psalms 114:6Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. 1
Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.
Revelation 21:2Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. + 21.2 Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.