Psalmorum 68:17
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. + 68.17 Exaudi me, Domine, etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, non quia merui. Benigna. AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:22Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
Psalms 9:12Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: + 9.12 Sion. Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. Studia. HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est. 1
Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.
Ezekiel 43:7dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
Daniel 7:10Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt.